

Epistola ad Galatas*
Caput 5: Versus 17
Caro enim concupiscit,etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiae causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.